- NOVIOMAGUS Veromanduorum
- NOVIOMAGUS VeromanduorumMartiano, Masso, aliisque est Oppidum Suessionum Noviodunum Casari l. 2. Bell. Gall. c. 12. memoratum: sed male, ut Sanson ostendit, cum non in Suessionibus, sed in Veromanduis Noviomagus hic, utpote in Augustae Veromanduorum dirutae locum suffectus, sit. Noiomus potius proin est, cuius dioecesis totum Veromanduorum agrum complectitur, Veterum nulli Noviodunum unquam, sed Noviomagum dictum. Roberto Mon. in chron. civitas Veromanduorum, quae et Noviomum, i. e. cuius sedes Episcopalis translata est Noviomagum, a Medardo, si Sigeberto credimus, aut potius ab aliquo recentiori Antistite. Audoeno in vita eligii, dicitur Eligius constitutus custos urbium seu municipiorum, Vermanduensis, quae est Metropolis urbs, Tornacensis, Noviomagensis, Flandrensis, Gandensis etiam et Corturiacensis. In vetustissima B. Medardi vita, castellum Noviomacum vocatur: Noionem appellavit Henricus II. Anglorum Rex. Recentiores truncatô nomine ex more Noviomum nuncupavêre, uti ex Rotomago fecerunt Rotomum ac Rodomum. Vulgo Noyon: quod Noviomagum Vadicassium gratis esse vult Ios. Scaliger. Situm Noviomagi diligenter descripsit ante annos 506. Radbodus Episcopus de vita S. medardi: Ipse inter duos rivulos constitutus est Noviomus, ab Ortu Galliolâ, ab occidente Margaretâ circumluitur, quos ambos tertius suscipit, qui Versa nominatur: et sic pariter eonfluentes, non longe a moenibus illius in Isaram, qui magni est nominis, delabuntur. E quibus Galliolam, la Golle, Margaretam la Marguerite, Versam la Versette hodieque vulgo nominant; uti Car. Cointus observavit. Fuit in hac, ut in claris Galliae Urbibus, suum olim Regibus Galliae Palatium, quale antea Imperatoribus Romanis fuerat. Certe Chlotharius Chlodovei Iunioris fil. Dagoberti nepos, Gadebertae, nobili Virgini, suum Noviomagense Palatium, cum suburgano Oratorio Georgii Mart. duasque Villas fiscales, ac aliquot puellas regendas, dedisse legitur. Coeterum Noviomagensis Episcopus pictos in scuto suo praefert duos baculos seu virgas Episcopales, cum 8. liliis, propterea quod ab Aichario, per annos fere 500. Turnacensem quoque Ecclesiam olim Episcopi ho rexerunt, et Noviomagenses ac Tornacenses coniunctim sunt vocati. Caput est pagi noviomagensis, qui et Noviomensis recentioribus, vulgo le Noyonois dicitur: memoratus Frodoardo Hist. Rem. l. 2. qui Varinae, Trapiaci et Ierusalem locorum trans flum. Isaram, in hoc pago sitorum, meminit. Est et ad Indellam fluv. vicus non procul a Ponte Arcus et Sequana, Noyon sur Andelle, aliis Nogent vulgo, appellatus: quem olim Noviomagum, dein truncatô nomine Noviomum dictum, existimat Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.